Rota

From Wikipedia, the free encyclopedia

Rota
Remove ads

Rota est res circularis quae circum axem volvitur. Rota est primum elementum machinale ab homine inventum, quod multis modis adhiberi potest. Cum in natura non fuerit exemplum, quod cognosci potuit, prima inventio logica aestimatur.[1] Diu historici originem rotae in cultura Sumerica fuisse arbitrati sunt, sed his diebus opinio dubia videtur, quod reliquiae curruum rotarumque sive imagines eorum, quae in Europa et in Mesopotamia reperta sunt, fere in idem tempus (i.e. quartum millennium) datantur. In America praecolumbiana et in Australia rota tamquam machina ignota erat. Plures societates rotas habent signa mutationum vel vicissitudinum fatae, ut in Europa rota fortunae vel in India rota legis aut dharmae.

Vide etiam paginam discretivam: Rota (discretiva).
Thumb
Rota plaustri Iraniae inventa secundo millenio a.C.n.
Thumb
Rota fortunae e Horto deliciarum, saeculo XII.

Antiquitus ligno confabricabantur, sed technologiis melioratis nunc adamante sive alio metallo, et tubo aeris pleno efficiuntur. Eae quibus birota utitur, plerumque metallicis radiis, qui apud medium conveniunt, factae. Immo, quibus automobilium utitur, plerumque et minores quam eae birotae, et metalli copia maior factae ut sint fortiores.

Henricus Dunlop primus erat qui rotas cum tubo aeris pleno fabricari ut birota vehendi qualitas emendaret, confinxit.

Remove ads

Nota

Nexus internus

Nexus externi

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads