Devanagari
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Devanāgarī, scriptura sua देवनागरी, est abugida a scriptura Sinaitica? per Aramaicam et Brahmi ducta, quae in paeninsula Indica perfecta est circa 1200 ad linguam Sanscritam scribendam, etsi lingua Sanscrita prius scripturis aliis scribebatur. Abhinc saeculo 19, solitissima scripta pro lingua Sanscrita Devanagari fuit.

- Hac in commentatione translitteratio secundum IAST adhibetur. Interdum verba inter /intercidentes/ translitteratione IPA monstrantur.
Remove ads
Etymologia
Verbum devanagari[1] significat "divina et urbana", "divina" et deva sunt verba cognata. Feminini generis est adiectivum cum nomine lipi, quod "scriptura" significat. Ergo devanagari lipi significat plus minusve "urbana scriptura deorum". Devanagari polita est e scriptura nagari in familia scriptarum Guptarum, quae aptatae sunt ad scribendas linguas terrarum quae sunt hodie in India septentrionali, Nepalia, et Thibeto.
Remove ads
Ratio abugidae
- Omnes litterae consonantes in forma prima quasi cum vocale a /ə/ innata pronuntiatur. Exempli gratia, littera क auditur ka,, क + न = कन kana, et क + न + य = कनय kanaya.
- Vocales praeter a signis diacriticis, matris appellatis, notantur. Ergo के ke, कु ku, की kī, का kā, etc. Vocales habent formas proprias si verbum incipiunt vel sequuntur alias vocales in diaeresi. Exempli gratia ū scribitur diacritico ू in littera कू kū, sed habet formam propriam ऊ in ऊक ūka et कऊ kaū.
- Greges consonantium? ligaturis (saṃyuktākṣara "coniunctiones") scribuntur. Exempli gratia litterae क न य coniungi possunt vel क्न + य knaya, vel क + न्य kanya, vel omnes una क्न्य knya.
- Consonans ad finem verbi diacritico ् (Sanscrite virāma) notatur. Ergo क्नय् non est knaya sed knay.
Omnis littera talis syllabam (Sanscrite akṣara) facit, ergo कनय kanaya syllabas habet tres क्न्य knya vel कु ku autem unam.
Remove ads
Litterae
Ordo litterarum, sicut in plurimis scripturis Brahmicis, rationem phoneticam sequitur quae spectat ad locum linguae in ore, aspirationem, vocem?, durationem vocalium, et modum consonantium articulandi.
Vocales
Vocales sunt 8, semivocales 4, diphthonogi 2; a, i, o habet quoque formas longas. e et o sunt breves, sed in diphthongos longos miscentur. Etiam sunt formae breves et longae semivocalium r et l.
Consonantes
Coniunctiones
Citationes
Bibliographia
Nexus externi
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads
