Sivus

From Wikipedia, the free encyclopedia

Sivus
Remove ads

Sivus[1] seu Siva[2] (scriptura devanāgarī: शिव , verbum Sanscritice 'felix' sonans) est maior Hinduismi deus et unus Trimurtis aspectus. Dictus est quoque "Shivus" vel "Shiva." In Shaivana Hinduismi memoria, Shiva videtur deus supremus; in memoria Smartana, is est unus ex quinque primis Dei formis.[3][4]

Thumb
Aerea Domus Cholae statua Shivam saltantem nomine Natarajae monstrat. Metropolitan Museum of Art, Novi Eboraci.
Thumb
Statua in Bengaluru Śivam meditantem monstrat.

Adsectatores Hinduismi qui venerantur Shivam appellantur Shaivites vel Shaivas (Sanscritice: Śaiva) (Tattwananda 1984:45). Sivaismus, cum memoriis Vaiṣṇavae, quae vehementius dicunt Vishnu et Śāktam, et memoriis quae vehementius dicunt deam Devī sunt inter potentissimis Hinduismi sectis (Flood 1996:17).

Shiva usitate colitur forma lingae, aliquando appellatae Shivalingae. In imaginibus, usitate ostenditur penitus meditans, vel forma Natarajae, domini saltationis, tandavam saltans super Maya, daemone inscientiae.

In aliis sectis Hinduisticis, Brahma, Vishnu, et Shiva sunt tres primi divinitatis aspectus, coniunctim dicti Trimurti. Hac in schola mentis religiosae, Brahma est creator, Vishnu conservator, et Shiva exstinctor vel commutator (Zimmer 1972:124).

Corpus Shivae habetur consistere in quinque mantris, appellatis pañcabrahman.[5] Sicut forma Dei, quisque habet suum nomen proprium et suam iconographiam[6] distinctam: Aghora, Īsāna, Sadyojāta, Tatpuruṣa, Vāmadeva. Hae notiones, quinque Shivae vultus expressae, consociantur in variis scholis cum quinque elementis, quinque sensibus, quinque perceptionis organis, et quinque actionis organis.[7] Distinctiones doctrinae, et fortasse errores transmissionis, varietates inter textus fecerunt in modis quibus hae formae quinque consociantur cum variis naturis.[8]

Remove ads

Propriae dei res

Thumb
Shiva et Parvati.
  • Oculus tertius. Shiva saepe cum oculo tertio pingitur, quo is Desiderium (Kāma) combussit (Flood 1996:151).
  • Fauces caeruleae. Epitheton "Nīlakaṇthae" (Sanscrite: नीलकण्ठ nīla caeruleus' + kaṇtha 'fauces')[9] spectat ad fabulam in qua Shiva venenum ex oceano mundi bibit (Flood 1996:78; Kramrisch 1981:473); Harivamsa autem dicit colorem Shivae faucum memoriae mandare fabulam in qua Vishnu Shivam strangulans eum volare coegit (Bartolomaeus & Metzger 1869:151).
  • Luna falcata.
  • Crines implicati.
  • Ganga Sacra. Ganga Flumen ex implicatis Shivae crinibus fluit.
  • Pulveres.
  • Pellis tigridis. Sedens saepe pingitur Shiva super pellem tigridis (Flood 1996:151).
  • Serpens. Shiva serpente circa collum saepe pingitur (Flood 1996:151).
  • Tympanum.
  • Nandī. Nandī, etiam dictus Nandin, est taurus quem Shiva equitat (Sanskrit: vāhana).
  • Gaṇa. Gaṇa sunt Shivae servi, qui in Kailash habitant. Ei saepe dicuntur Boothaganae 'hostes manium', secundum eorum naturam.
  • Kailāsa. Kailash, mons Himalaianus, est consueta Shivae habitatio (Flood 1996:151). In mythologia Hinduistica, Kailāsa habetur similitudo lingae, quae medium mundum significat (Stutley 1985:62).
  • Varanasi. Varanasi habetur urbs quam Shiva praecipue amat.
Remove ads

Avatarae

Shiva, sicut aliis deitates Hinduisticis, habetur monstrare nonnullas incarnationes, appellatas avatarae. Adi Shankara, philosophus nondualisticae Vedantae saeculi octavi, nominatus est "Shankara" pro Domino Shiva, et ergo nunc habetur fuisse incarnatio dei.[10] In Hanuman Chalisa, Hanuman eundem esse putatur avataram Shivae undecimam.[11]

Templa

Thumb
Centum octo Shivalingae in saxo ad ripas fluminis Tungabhadra Hampi sculptae.

In Sivaismo, Shiva est deus omnium, habitus coli ab omnibus—devis (deis) sicut Brahma et Indra, asuris (daemonibus) sicut Bana et Ravana, hominibus sicut Adi Shankara et Nayanars, et creaturis tam diversis quam jatayu (aquila), et vali (simia) non exceptis. Deitates, rishi (sapientes), et grahae (planeta), Shivam venerantes, Shivalingas in variis locis instituerunt.

Sacrissima Shivae templa, appellata duodecim Jyotirlinga, sunt Somnath apud Prabhas Patan, Nageshwar apud Dwarka, Mahakaleshwar apud Ujjain, Mallikārjuna apud Srisailam, Bhimashankar, Omkareshwar, Kedarnath, Kashi Vishwanath apud Varanasi, Trimbakeshwar prope Nasik, Rameswaram apud Rameswaram, Grishneshwar prope Ellora, et Vaidyanath apud Deoghar.

Nexus interni

Notae

Bibliographia

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads