Silingae
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Silingae fuerunt antiqua gens Germanica et pars Vandalorum, quae nomen Silesiae dedit. Ex praesenti regione Silesiana anno 406 in fines Romanorum migraverunt.
Claudius Ptolemaeus scripsit: "Rursus infra Semnones sedes habent Silingae, et infra Burguntas Lugi Omani, infra quos Lugi Diduni usque ad Asciburgium montem; et infra Silingas Calucones ad utramque ripam Albis fluminis, infra quos Chaerusci et Camavi usque ad Melibocum montem, a quibus ad orientem circa Albim fluvium Baenochaemae, supra quos Batini, et supra hos infra Asciburgium montem Corconti et Lugi Buri usque ad Vistulae fluvii caput; infra hos autem primi Sidones, deinde Cotini, deinde Visburgii supra Orcynium Saltum."
Remove ads
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads
