Socrates
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Sōcratēs (Graece: Σωκράτης), philosophus Graecus, natus circa 469 a.C.n. prope Athenas, filius sculptoris et obstetricis, mortuus 399 a.C.n., magister Platonis.

De vita et sapientia
Socrates, vir sapientissimus et doctissimus, vixit Athenis, ubi bonus civis, miles fortis[1], philosophus admirabilis, fuit omnium virtutum exemplar. Dicere solebat se nihil nisi hoc unum scire, quod nihil sciret, quod in Apologia sua Plato his verbis in ore magistri ponebat,
- "[...] ὅτι τούτου μὲν τοῦ ἀνθρώπου ἐγὼ σοφώτερός εἰμι:", dixisse, "κινδυνεύει μὲν γὰρ ἡμῶν οὐδέτερος οὐδὲν καλὸν κἀγαθὸν εἰδέναι, ἀλλ᾽ οὗτος μὲν οἴεταί τι εἰδέναι οὐκ εἰδώς, ἐγὼ δέ, ὥσπερ οὖν οὐκ οἶδα, οὐδὲ οἴομαι: ἔοικα γοῦν τούτου γε σμικρῷ τινι αὐτῷ τούτῳ σοφώτερος εἶναι, ὅτι ἃ μὴ οἶδα οὐδὲ οἴομαι εἰδέναι."[2]
Attamen iuvenes et viri libentissime eum audiebant et sequebantur. Ipse eos, familiariter alloquens, rogabat quid esset verum, quid rectum, quid pulchrum. Idem integritate morum et sanctitate vitae quotidianae doctrinam suam confirmabat, sed apud Athenienses invidia saepius fuit comes virtutis. Inimici Socratem maledictis infamaverunt, et populus, natura suspicax et credulus, philosophum odio persecutus est. Socrates accusatus est ab Anyto et Meleto impietatis adversus Deos patrios, et corruptelae iuventutis. Causam ipse suam ante tribunal egit virili oratione. Iudices eum interrogaverunt quam poenam existimaret se meruisse. "Hoc unum," respondit, "merui, ut mihi victus quotidianus in Prytaneo publice praeberetur."
Remove ads
Socrates capitis condemnatus
Iudices iratos non puduit capitis condemnare hominem innocentissimum. Audita sententia, unus e discipulis Socratem amplexus exclamavit: "Ergone iniuste morieris?"—"An tu," respondit, "iuste malles?" Eandem animi magnitudinem ostendit exspectans mortem in carcere. Ibi dies triginta remansit priusquam biberit cicutam. Cum facile posset educi e custodia, fugere noluit. Hortantibus amicis ut se iniquae damnationi subtraheret, respondit patriae legibus esse parendum. Supremo vitae die discipulos flentes consolatus est, eorum animos erexit, praecepta sapientiae revocans, sed nullus temperare potuit a lacrimis, ne servus quidem publicus, cui venenum ei afferendum esset. Socrates mortiferum poculum impavidus hausit, exclamavitque: "Di, fortunate mihi hoc supremum iter." Deinde, lectulo iacens, cum crura et artus frigere sensit, conversus ad Critonem, discipulorum carissimum: "Debemus," inquit, "Aesculapio gallum; memento votum solvere."
Nulla scripta Socrates reliquit, sed discipulos, quorum clarissimi memorantur Plato et Xenophon, ambo operibus suis nobiles: prior fuit Aristotelis magister, posterior non minus egregius dux exstitit, quam ingeniosus scriptor.
Remove ads
De posteritate
Vita et iudicium morsque eum apud posteros usque ad memoriam nostram prototypum fecerunt philosophi qui opiniones aequalium in dubium semper revocat nec umquam veritatem quaerere desinit. Iam antiquitus non tantum Plato et Academici sed etiam Cynici[3] et Stoici[4] et alii hereditatem Socratis sibi vindicabant.
Notae
Plura legere si cupis
Nexus interni
Nexus externi
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads