Splatoon

From Wikipedia, the free encyclopedia

Remove ads

Splatoon (Iaponice スプラトゥーン, Supuratūn) est series ludorum televisificorum a Nintendo creata et edita.

Ludi tertia persona mittendi sunt, in quibus lusores personis imperant loliginum? (Inkling) octopodumque? (Octoling) qui omnes sese in formas humanas vertere possunt. Talibus formis assumptis armis certant quae atramenta densa aspergunt ad sola pingenda et inimicos nocendos. Modus ludendi principalis per interrete contra alios lusores est, cuique etiam ludo modus unius lusoris.

Series, quae anno 2015 primo ludo incepit, ab initio favorabilissima fuit (praecipue apud Iaponicos) hodie quidem manet. Nota est propter novitatem modorum animamque iucundam inter genus cuius ludi valde similes seriique sunt.

Remove ads

Ludi

Splatoon

Splatoon est primus ludus seriei eodem nomine anno 2015 consolae lusoriae Wii U editus. Lusor imperat personae Inkling adulescenti aut masculini aut feminini generis, quam personam variis vestibus vestire atque variis armis armare potest. Lusor modo ludendi principali (nomine Pugna Pingendi) cum tribus lusoribus sociis contra quattuor inimicos certat ut quam plurimum solum scaenae atramento coloris manus sui celetur. In atramento ex armis aperso a sociis lusor forma loliginis natari potest, atrameno autem inimicis nocetur usque ad mortem. Inkling occisus paucis post secundis in scaenae latere eius manus renascitur. Alii modi multorum lusorum sunt; quoque modo aliquid petendum est ad victoriam manui merendam. Modi et scaenae per diem ordine aperiuntur et clauduntur; modos apertos nuntiant Sea O'Colors (Iaponice シオカラーズ Shiokarāzu 'Mare Colorum'), cantatrices qui Acta Diurna Haikara urbis populo annuntiant.

Pugna certata lusori puncta dantur; plus punctorum victoribus datur. Sic lusor gradum suum auget. Pecunia quoque datur, qua lusor vestes armaque emere potest.

Modus etiam unius lusoris est, in quo lusoris personam “Numerum Tertium” in New Squidbeak Splatoon (Latine Novum Contubernium Rostri Loliginis) conscribit Decanus Atarime senex, qui optio Bello Terrae Magno interfuit. Numerus Tertius regiones Pagi Octalien transit et milites exercitus Octalien a DJ Takovasa (Iaponice DJタコワサ DJ Takowasa) imperati oppgunat Silutricitum quaerens Magnum ereptum, piscem ingentem qui Haikara fons principalis vis electricae est. Hic modus arma viasque ludi lusorem docet.

Splatoon 2

Ludus seriei secundus anno 2017 consolae Nintendo Switch editus est. Primo ludo similis est, sed nova arma, novas scaenas, novasque vestes addit. Praeterhac novos modos ludendi addit: Certamen Spondylorum et Salmon Run (Latine Eruptio Salmonum). In Salmon Run quattuor contubernales invasiones Salmonoidium, inimicorum salmonum ingentium, defendunt ac Salmonoides Magnos petunt ut eorum ova aurea potiantur. Contubernales sorte armantur, atque eis est pensum ovorum aureorum arripiendorum. Dona, aut pecuniae aut vestium, lusori dantur: plus donorum penso excesso, minus penso non completo. Cantatrices Acta Diurna Haikara urbis annuntiantes sunt Tentacles (Iaponice テンタクルズ Tentakuruzu 'Tentaculae'); Hime Houzuki (Iaponice ホウズキ・ヒメ Hōzuki Hime), Inkling, et Ida Marine (Iaponice イイダ=マリネ Īda Marine), Octoling.

Modus unius lusoris modo primi ludi similis est. Secundo anno post acta primi ludi, Silutricitum Magnum iterum ereptus est, Hotaru igitur, altera Sea O'Colors et Numerus Secundus in New Squidbeak Splatoon, lusoris personam “Numerum Quartum” conscribit, nam Decanus Sepius et Numerus Tertius absunt. Numerus Quartus ab Hotaru in Vallem Octarianam mittitur ad exercitum Octalien oppugnandum Silutricitumque Magnum salvandum.

Octo Expansion

Anno 2018 divulgata est ludo additio nomine Octo Expansion quae novum modum unius lusoris addit. Hoc in modo lusor imperat personae Octoling qui in aenigmaticam Ferriviam Subaquaneam cecidit ac cui memoria periit. Illum Octoling invenit Decanus Atarime, qui se ei credere quia Octoling carmen Sea O'Colors murmurantem audivisse dicit. In statione ferriviaria centrali telephonum loquax inveniunt quod Octoling “participem deciens millesimum octavum” accipit atque explicat eos “Terram Promissam” ire posse si quattuor ‘reses’ reppererint. Numerus Octavus (sic a Decano Atarime appellatur) quattuor reses quaerens Ferrivia Subaquanea cum auxilio Tentacles vehitur multas scaenas ubi eius facultates probantur. Fabula additionis peracta, lusor personae Octoling in modis multorum lusorum imperare potest.

Splatoon 3

Anno 2022 Splatoon 3 longe expectatus consolae Nintendo Switch editus est. Ludus non Haikara, sed Bancala, chai urbis, situs est. Lusor nunc personae aut Inkling aut Octoling ab initio imperare potest, nec necesse est genus personae eligere. Nova arma, novas scaenas, et novas vestes sicut prior ludus addit; omnes modi ludendi ludi prioris quoque adsunt, quibus additur Chartulae Pingendi, ludus chartularum qui Pugnam Pingendi simulat. Praeterhac multa ludi minima paulo mutantur ad lusionem meliorem.

Huius ludi modus unius lusoris fabulam quam duo ludi priores narrabant finit. Silutricitum Magnum iterum ereptus est, itaque Yoshio Atarime (Iaponice アタリメ・ヨシオ Atarime Yoshio), officio decani dimisso et suasoris primi assumpto, lusoris personam “Numerum Tertium” in New Squidbeak Splatoon conscribit. Numerus Tertius in Craterem, qui locus atramento capilloso aspersus est, ducitur ubi milites Octalien oppugnat. Pugna matutina contra DJ Takovasa solum Crateris frangit; omnes in barathrum cadunt, et Numerus Tertius loco subterraneo nomine “Alterna” excitatus est. Cuius auxilio veniunt reliqui contubernii: Decanus (lusoris persona ludi primi) et Numerus Primus ac Secundus (Aori et Hotaru Sea O'Colors). Numerus Tertius una cum Salmonolo amico insulas Alternae exploratum mittitur ut Atarime inveniatur. Cantores Acta Diurna Haikara urbis annuntiantes et New Squidbeak Splatoon impedientes sunt Surimi Rengo (Iaponice すりみ連合 Surimi Rengō 'Unio piscis sectī'); Fuka Hohojiro (Iaponice 頬白・楓火 Hohojiro Fūka), Octoling, Utsuho Onaga (Iaponice 翁長・空帆 Onaga Utsuho), Inkling, et Taro Kizaemon Munekiyo Manda (Iaponice 曼蛇・太郎喜左衛門宗清 Manda Taro Kizaemon Munekiyo) seu "Mantaro" (Iaponice マンタロー Mantarō), manta.

Remove ads

Feriae

Civitates mundi Splatoon ferias celebrant. His in feriis manus declarantur (duae in Splatoon et Splatoon 2, tres in Splatoon 3) quae contra se pro quibusdam rebus certant (e.g. feles contra canes, aestas contra hiemem, saxum contra chartam contra forficem). Ferias habituras nuntiat primum Nintendo per interrete, tum nuntii per ludum ipsum. Urbs brevi tempore ante ferias habendas paratur; hoc in tempore lusoribus licet suffragium dare et manui adiungi.

Per unum diem (vel nonnumquam duos dies) habentur feriae, quo in tempore soliti modi multorum lusorum (praeter Salmon Run) clauduntur et omnes lusores Pugnis Pingendi pro manibus suis certant. Puncta certando lusoribus dantur (merita), et quibusdam quantitatibus meritorum datis tituli quoque dantur. Quidam lusores nonnumquam sorte ad pugnas plurimorum meritorum eliguntur.

Discripto tempore effuso feriae celebrari desinunt, atque paulo post manus victor nominatur. Cuiusque ludi modus victorem computandi ab aliis paulo differt, semper tamen et suffragiis et meritis utitur. Omnibus deinde participibus donantur magnae cochleae maritimae (plus victoribus) quibus vestes meliorent. Res manuum victorium secundum leges civitatium in ludorum mundo meliores declarantur; victores etiam feriarum cuiusque ludi postremarum argumentum sequentis ludi afficiunt.

Nintendo nonnumquam merces ad argumenta Feriarum pertinentes in mundo reali vendit.

Remove ads

Aliis Modis Praesentandi

Libri

Libri Picturarum

Libri a Nintendo editi sunt qui delineationes, picturas, et alias conceptiones seriei architectorum praesentant.

Manga

Quattuor series mangae de Splatoon sunt, quorum favorabilissima nomine Splatoon (et successor Splatoon Bankara) a CoroCoro Comic edatur.

De Sea O'Colors

"De Sea O'Colors" est fabula vere anni 2017 fasciatim edita. Ea de Aori et Hotaru narrantur quae post ultimam Feriam primi ludi facta sunt. Fasciculi ludum secundum prospicientes per interretem vulgati sunt.

Concentus

Multi iam concentus coram auditoriis habiti sunt quibus cantatores ludorum carmina sua canunt. Hi cantatores luce in parietem vitream scaena stantem proiecta apparent quia personae fictae sunt. Hoc modo canunt saltantque dum homines veri iuxta parietem instrumentis canunt. Concentus plurimum in Iaponia, vero etiam in Gallia Helvetiaque habiti sunt. Primus concentus anno 2016 erat; anno 2023 decem concentus facti sunt.

Disci Compacti

Carmina Splatoon a Nintendo discis compactis vulgata sunt. Alii disci carmina ludorum, alii concentus impressos continent; una pellicula concentus etiam impressa editaque est. Quam ob rem ludi seriei Splatoon inter paucissimos ludos a Nintendo creata sunt quorum carmina auctoritate actuali vulgantur. Disci tamen in Iaponia tantum edantur.

Nexus externi

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads