Stephanus Séjourné

politicus From Wikipedia, the free encyclopedia

Stephanus Séjourné
Remove ads

Stephanus Séjourné (Versaliis in urbe natus die 26 Martii 1985) est politicus Franciae.

Quick facts

Patre peregrino apud France Télécom laborante, iuvenis Matriti educatus est et Bono Aëre, ubi primum cum socialistis se iunxit. In Franciam reditus in universitate Pictaviensi iuribus studuit. Consiliarius politicus operam dedit iuxta Dominicum Strauss-Kahn, Ioannem Paulum Huchon atque ab anno 2014 Emmanuelem Macron. Legatus est parlamento Europaeo a die 2 Iulii 2019. Ab anno 2017 coniunx erat Gabrielis Attal; hoc coniugium iam anno 2022 abruptum esse censetur,[1] sed, Gabriele Attal ad officium primi ministri ab Emmanuele Macron convocato, die 11 Ianuarii 2024 Stephanus Séjourné minister a rebus externis factus est.

Remove ads

Notae

Bibliographia

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads