Augusta Suessionum
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Augusta Suessionum sive Suessones (vulgo Soissons) est urbs Francica 28'472 (anno 2013) habitantium praefecturae Axonae in regione boreali Septentrione Freto et Picardia (usque ad diem 1 Ianuarii 2016 Picardia), quae a Suessionibus nomen ducit: Urbs etiam Syagrii regni caput fuit. Fuit postea caput regni Clodovechi, qui Syagrium devicerat. Cognomen urbis Suessonum apud Francicos est "urbs vasis"; nam in hac urbe miles quidam urceum quem Clodovichus rex cupiebat percussit ut ei injuriam faceret. Quae res primum a Gregorio Turonensi narratae sunt[1], postea saeculo undevicesimo paene omnibus in libris ad pueros francicos erudiendos inveniri poterant.
Remove ads
Incolae notabiles
- Crispinus et Crispinianus, sancti
- Carolus Magnus, hic natus anno 742
- Silvanus Bataille, episcopus, hic natus anno 1964
Notae
Bibliographia
Nexus interni
Nexus externi
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads
