Symbolum Nicaenum Constantinopolitanum

From Wikipedia, the free encyclopedia

Symbolum Nicaenum Constantinopolitanum
Remove ads

Symbolum Nicaenum-Constantinopolitanum[1] sive Nicaeno-Constantinopolitanum[2]quod et propter eius initialem verbum Credo vocatur, est latissima vel oecumenica affirmatio fidei christianae. Ιn liturgia plurium ecclesiarum in usu est, saepe (sed non accurate) "fides Nicaena" dicta.

Thumb
Eicon de imperatore Constantino, patribus sanctis Concilii Primi Nicaeni anni 325 comitantibus, Symbolum Nicaeno-Constantinopolitanum anni 381 tollente.

Symbolum enim a Concilio Nicaeno Primo praesentatum, elaboratum est a Concilio Constantinopolitano Primo, quae varias partes abstulit, alias vero, praesertim de Spiritu Sancto, addidit. Ex anno 451 ab ecclesia obligatorium aestimatur.

Sequitur textus prout in Missali Romano legitur et in Missa recitatur. Variationes verborum adhibitae sunt in ecclesiis orientis sive chalcedonensibus sive non chalcedonensibus. Armeni vero plurima additamenta annexerunt.

Remove ads

Textus symboli Graece, Latine, Syriace

More information Graece, Latine ...

In Christianorum Occidentalium versione verbum "Filioque" addiderunt episcopi Concilii Toletani III saeculi sexti, quae vero mutatio haudquaquam accepta est in Ecclesiis Orientalibus, quae neque verbis "Deum de Deo" utuntur. De voce autem "Filioque" facta est maior controversia inter Occidentales et Orientales ecclesias.

Solummodo in illis ecclesiis, quae Concilium Chalcedonense reiecerunt, quales sunt Coptica et Armena, conservata sunt ipsa verba Concilii Constantinopolitani primi: "credimus", "confitemur", "exspectamus, quae omnia in ecclesiis et occidentis et orientis chalcedonensibus conversa sunt in "credo", "confiteor", "exspecto".

Remove ads

Notae

Nexus interni

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads