Colocasia esculenta
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Colocasia esculenta (binomen ab Henrico Gulielmo Schott anno 1832 statutum) est planta florens familiae Aracearum, quam homines in zonis tropicis excolunt praecipue holus radicale propter cormos esculentos, et secundarie holus frondosum. Habetur una ex primis mundi plantis cultis.[1] Ea ad Alocasiam, Caladium, et Xanthosomam arte conectitur, plantas saepissime pro ornamento excultas, et sicut plantae illorum generum in variis linguis appellatur auris elephantis.
Planta incocta est toxicarius propter calcii oxalatum,[2][3] sed partes plantae coctae venenum exstinguunt.[4]
Remove ads
Nomina
Taroni et speciebus Xanthosomis domesticatis ubique sunt usus similes sed multa nomina, non exceptis callaloo et coco vel cocoyam. Insulis Vitiensibus, verbum verbo Polynesio cognatum est dalo (enunciatum ndalo). In Kenya, taro Anglice arrowroot appellatus est; in lingua Kikuyu, ndŭma; in nonnullis civitatibus Maris Caribaei, dasheen, nomen fortasse ex lingua Francica de Chine 'de Sina'. Alterum nomen Caribaeum est eddoe, quod videtur cultivarietates cormis parvis denotare, et Asianas plantae origines memorat. Cypri in insula, taro kolokassi appellatus est, nomen simile nomini Romano, colocasia, quod autem ad 'fabam Aegyptiam' perstringit.
Remove ads
Notae
Bibliographia
Nexus interni
Nexus externi
Pinacotheca
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads

