Thomas Edison

From Wikipedia, the free encyclopedia

Thomas Edison
Remove ads

Thomas Alva Edison (11 Februarii 184718 Octobris 1931) fuit inventor et mercator Americanus. Multas invenit res, quae magnopere ad vitam omnium hominum contulerunt, sicut phonographum, cinetoscopium, dictophonum, et facilem globulum electricum diu efficacem. Ipse, Magus Vivarii Menlo (urbis nunc Edison Novae Caesareae) a diurnalista appellatus, fuit, qui unus ex primis principia productionis massalis et manus adiutorum ad rationem inventionis adhibuit, qua de causa ei saepe tribuebatur creatio primi laboratorii investigationis industrialis.[1]

Quick facts
Thumb
Thomas Edison, anno 1915 pictus.
Thumb
Edison puer.
Pellicula A Day with Thomas Edison (Dies cum Thoma Edison actus) (1922).
Thumb
Edison cum suo phonographo (exemplari secundo), in officina Matthaei Brady Vasingtoniae in Districtu Columbia mense Aprili 1878 sita.

Edison fuit inventor fecundus, qui ipse 1093 litteras patentes in Civitatibus Foederatis tenebat, multasque litteras patentes in Britanniarum Regno, Francia, et Germania concessas. Maioris autem momenti quam numerus litterarum patentium Edisonianarum fuit eius inventorum effectus divulgatissimus: lumen electricum, utilitates publicas electricae, impressio sonorum per discophonum, pelliculaeque maiores campos novos per orbem terrarum constituerunt. Inventa Edisoniana meliorem communicationem massalem et praecipue telecommunicationem fecit. Inter has res fuerunt stock ticker,? mechanical vote recorder,? accumulatrum autocineti electrici, vis electrica, musica impressa, et pelliculae.

Eius opus provectum in his campis ex curriculo opificis telegraphici ortum est. Ille rationem invenit electrictatis domibus, negotiis, fabricisque generandae et distribuendae,[2] progressum instituens maximi momenti in hodierna fabricationis et venditionis mercium oeconomia. Eius prima statio vi electricae dicata in via Pearl Manhatae Novi Eboraci iacebat.[2]

Remove ads

Notae

Bibliographia

Nexus interni

Nexus externi

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads