Tibur
Italiae municipium From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Tibur[1][2][3] (-is, n.; Italiane Tivoli) est oppidum et commune Italicum, circiter 56 710 incolarum, in Urbe metropolitana Romae Capitis regionis Latii situm. Incolae Tiburtini[3][2] (etiam Tiburtes[3][2] et Tiburni[2] et Tiburtinenses[3]) appellantur.

Vergilius in Aeneide Tiburis "superbi" mentionem facit:
quinque adeo magnae positis incudibus urbes
tela novant, Atina potens Tiburque superbum,
Ardea Crustumerique et turrigerae Antemnae.
Remove ads
Epitheton "Tibur superbum" nunc est sententia et pars insignis oppidi, quod in indice UNESCO Mundi Hereditatis perscribitur.
Geographia

Tibur monte Catillo eminatum iacet in Apenninis montibus, qui sunt montes Tiburtini eo loco, quo aquae Anienis in planitiem Latii cadunt.
Tibur, quod a Roma duobus et triginta chiliometris distat, est terminus viae Tiburtinae Roma provenientis. Haec via continuatur via Valeria, quae adversum mare Hadriaticum ducit. Nostra aetate haec viae appellantur "strata statalis 5" (Italiane Strada statale 5 ´- Via Tiburtina Valeria).
Tibur cum Roma via ferraria regionali connectum est, quae incipiens a statione Thermarum Romae ad Aternum ducit.
Remove ads
Res oeconomicae
Numerus negotiationum hac in tabula per sectores oeconomicos redditur:[4]
Historia
Tempora antiqua
Fama fert Tibur anno 1215 a.C.n. conditum esse in eo monte, in quo postea acropolis oppidi erat et ubi nunc sunt templa Vestae et Sybillae.[5] Fuit colonia Albae Longae urbis. Vetustissimae, quae supersint urbis antiquae, reliquie sunt partes moenium, quae saeculo IV a.C.n. aedificata putantur.
Tempora Romana
Anno 338 a.C.n. Romani civitatem ceperunt. Exinde civitas est foederata nascentis imperii Romani. Anno 286 a.C.n. Marcus Valerius Maximus Potitus consul Romam et Tibur via consulari, quae appellatur Tiburtina connexit. Saeculo I a.C.n. Tibur per legem Iuliam municipium factum est[6]. Tum civitas Herculis templo nota erat et quia Tiburtinum lapidem producebat[7] e quo Augustus imperator Urbem marmoream e latericia fecit. Postea imperator Hadrianus praeclaram villam ibi ab anno 118 usque ad annum 134 aedificavit, cuius ruinae nunc viatores antiquitatis curiosos huc adliciunt. Hadriano autem mortuo villa dilabi coepit. Nonnullorum historicorum sententia imperator Aurelianus Zenobiam, postquam imperii orientalis usurpatricem devicerit, anno 273 ad Tibur in exilium misit.
Anno 547 in bello Gothico Belisarius oppidum munivit, sed postea milites Totilae urbem destruxerunt. Bello confecto Tibur ducatus Byzantinus fuit. Postea pars factum est patrimonii Petri. Postquam Carolus Magnus Italiam expugnavit, comes pro imperatore Tibur imperavit.
Medium aevum
A saeculo nono, Tibur erat oppidum sui iuris, ubi consules electi regnabant. Anno 1001 Otto III imperator oppidum expugnavit, quod exinde papa regnabat. Annis 1140 et 1141 bellum Tiburtinum inter Romam et Tibur gestum est. Tiburtini victi coacti sunt, ut papam Innocentium II dominum suum agnoscerent.
Saeculo tertio decimo, Tiburtini imprimis partem Gibellinam sequebantur. Saeculo quarto decimo, in magno schismate occidental Tiburtini sicut aliae regiones Italiae septentrionalis partibus papae Urbani VI favebant contra antipapam Avenionensem Clementem VII.
Saeculo quinto decimo incipiente primum Ladislaus I rex Neapolitanus, deinde miles conducticius Braccius Montonus, qui statum pontificium capere conabantur, ante oppidum repulsi sunt. Anno 1447, Alphonsus V rex Aragoniae ibi per annum habitabat.[8]
Nova aetas

Anno 1522 Hadrianus Papa VI omnem libertatem Tiburis tollit, et oppidum factum est pars status Pontificii.[8] Primum anno 1527 Columnenses, deinde 1547 milites Ducis Albani, qui bellum in papam Paulum III gerebat, civitatem spoliaverunt. Paulus Papa III sedem Tibure aestate anni 1539 habebat. Ibi Ignatium de Loyola excepit et die 3 Septembris anni 1539 eius "primam Societatis Jesu instituti summam" probavit, qua Societas Iesuest condita.[9] Tibure anno 1560 Villa Estensis cura Hippolyti II ducis Estensis et cardinalis aedificata est.
Anno 1835, Gregorius Papa XVI villam Gregorianam condidit, quae hodie est hortus.

Bello mundano altero, cum Germani in via Valeria septentriones versus se reciperent, Angli et Americani, ut ferrivias et alia itinera a Roma ad mare Hadriaticum ducentes interrumperent, Tibur civitatem, quae ad viam Valeriam iacet, aëroplanis et telis severe aggressi sunt. Germani Tibur occupantes sanguinolento modo multos, qui hac in regione versabantur, partisanorum greges propulerunt, et, cum se reciperent, vias et pontes demoliti sunt.
Remove ads
Ecclesia Catholica Romana
Tibur est sedes episcopalis, quae Dioecesis Tiburtina appellatur. Sedes episcopalis Dioecesis Sedi Apostolicae immediate subiecta est.
Clari cives
- Sibyl Tiburtina seu Albunea
Nati
- Lucius Munatius Plancus
- Simplicius (papa)
- Ioannes IX
- Plato Tiburtinus
- Iulius Caccini
- Aemilius Segrè
- Little Tony vel Antonius Ciacci
Qui hic vixerunt
Aedificia egregia
Fractiones, vici et loci in municipio
Fractiones
- Balnea Tiburtina Tivoli Terme (prius Bagni di Tivoli)
Campolimpido, Favale, Villaggio Adriano, Arci-empolitana, Bivio di San Polo, Quintiliolo, Collenocello.
Municipia finitima
Nexus interni
Nexus externi
- Situs publicus (it)
- Libri ad Tiburis historiam pertinentes (it)
- Vetus tiburtinus schedarum quadratis numerisque descriptarum lusus (it)
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Tiburem spectant. |
Pinacotheca
- Situs humanitatis patrimonium a UNESCO tributum.
- Collocatio finium Municipii in Urbe metropolitana Romae Capitis
- Despectus in novam urbem e villa Hadriana
Notae
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads


