Turcia

From Wikipedia, the free encyclopedia

Turcia
Remove ads

Turcia (Turcice Türkiye), rite Res publica Turcica (Turcice Türkiye Cumhuriyeti), est res publica Eurasiana in Asia Occidentali, praecipue in paeninsula Anatoliana et in Thracia Orientali in Europa Austrorientali sita. Finitur ab octo civitatibus: Bulgaria ad boreoccidentem; Graecia ad occidentem; Georgia ad boreorientem; Armenia, Atropatene (in exclavo Nakhchivan), et Irania ad orientem; atque Iraquia et Syria ad austrorientem. Mare Mediterraneum et Cyprus ad meridiem, mare Aegaeum ad occidentem, Pontus Euxinus ad septentriones patent. Propontis, Bosporus, et Hellespontus (quae una sunt Freta Turcica) finem inter Thraciam Orientalem et Anatoliam signant atque Europam et Asiam separant.[1] Caput est Ancyra.

Quick facts
Remove ads

Historia

Thumb
Pars murorum legendariorum Troiae (VII), locus Belli Troiani (circa 1200 a.C.n.) agnitus.

Res publica Turcia Imperio Ottomanico in partibus territorii eius mediis successit.

Si plus cognoscere vis, vide etiam Imperium Ottomanicum.

Turcia, quae civitas sui iuris est, tertio die ante Kalendas Novembres anno 1923 a Mustapha Cemale Ataturco condita est. Cum Imperium Ottomanicum paene perisset et in Primo Bello Orbis Terrarum succumbisset, a victoribus occupata est. A quibus dum imperator (Turcice sultan) Mahometus VI, Vahdettin appellatus, adhibitus est, ne imperium se restitueret, Mustafa Kemala Pascha multis cum universis amicis civitatem servare temptavit, qua re rebellionem in Graecos Anatoliam in occidente occupantes a victoribus adiutos inferret. Bello gesto, imperium restituere noluit, sed Turcas in rempublicam convertere. Itaque ecclesiam a republica separari, abecedarium Latinum pro Arabico adhiberi iussit, multa effecit, ut respublica Turcica occidenti appropinquaret.

Thumb
Terrae Ottomannicae inter 1481 et 1683 captae.
Thumb
Meschita Selimiye Edirne in urbe est una ex inclitissimis legata architecturae Imperii Ottomannici.
Thumb
Roosevelt, Inönü, et Churchill in Conloquio Cairi Secundo, 4–6 Decembri 1943 habitum.
Thumb
Grand National Assembly of Turkey in Ancyrae per orationem Baraci Obama, Praesidis Civitatum Foederatarum, die 6 Aprilis 2009.
Thumb
Districtus Turciae.
Thumb
Topographica Turciae tabula.
Thumb
Despectus in Constantinopolem et Bosporum
Thumb
Despectus in Montem Ararat, ex Igdir Turciae.
Thumb
Meschita Sultani Achmetis (Meschita Caerulea) Constantinopole.
Thumb
Orhan Pamuk, unus ex notissimis scriptoribus mythistoriarum, Praemium Nobelianum Litterarum anno 2006 accepit.
Thumb
Sertab Erener et Demir Demirkan.

Ataturco mortuo, Ismet Inönü reipublicae praefuit. Anno 1960 et 1980 summi exercitus viri novas res studuerunt feceruntque, quam ob rem respublica restituenda ab integro esset. Die 23 Iulii 1973, cum Bülent Ecevit reipublicae praestitit, copiae Turcicae Cyprum septentriones oppresserunt, ut palam dixerunt, ut Turcis succurrerint in Cypro, ubi adhuc sunt. Ibi respublica Turca Cypri septentrionalis condita est, quae a reliquibus terris orbis terrarum non agnoscitur, sed a Turcia tantum.

Hoc tempore in Unionem Europaeam accipi cupit, sed scelera humanitatis committere crimini datum est Turciae.

Remove ads

Incolae

Turcarum circa 43385 milia in Turcia habitant, id est 49,5% populationis totius. Carduchi, quorum 35331 milia (40%) Turciae habitant, magna vel maior pars populationis in regionibus austroorientalibus sunt, quae Curdistania Turcica nominantur. Compositus harum gentium id effecit ut saepe confligatur, praecipue inter Turcas et Carduchos. Ceterae gentes Turciae sunt Circassi (circa 3000 milia), Arabi (circa 1770 milia), Georgiani, Lazi, Armeni ceterique.

Magna Turcarum pars est Mohamedana. Plurimi autem Georgiani Graecique sunt Christiani orthodoxi..

Remove ads

Geographia

Regiones

Conferatur pagina principalis: Regiones geographicae Turciae.

Anno 1941 Ancyrae conventus geographicus primus septem regiones (Turcice: Bölge) Turciae cum viginti uno omnino sectionibus (Turcice: Bölüm), aspectu geographico constituit[2]. Hae regiones sunt:

Urbes

Flumina

Lacus

Montes

Divisio Reipublicae Turcicae administrativa

Dividitur Respublica Turcica in provinciam octoginta unam.

Remove ads

Notae

Bibliographia

Bibliographia addita

Nexus interni

Nexus externi

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads