Digamma
littera Graeca obsoleta From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Digamma[1] (indecl., n.; Graece δίγαμμα) vel digammon (-i)[2] vel digammos (-i)[3] sive vau[4] est littera Graeca obsoleta, Ϝ ϝ et Ͷ ͷ scripta, quae sonum vocis [v] et [w] reddebat. Digamma in systemate numerali Graeco numerum sex denotat.[5]

|
Excepta dialecto Aeolica, digamma mature e lingua Graeca antiqua evanuit. Hiatus apud Homerum iis ferme locis conservatus est quibus digamma olim intervenerat aut adhuc aetate Homerica interveniebat.
Remove ads
Nonnulla verba Homerica digammo incipientia
Praesentia digammi in carminibus Homericis metro detegitur et tabellis Mycenaeis vel comparatione cum lingua Latina ceterisque linguis indoeuropaeis confirmaturː
- ϝοικος, Latine vīcus.
- ϝοινος, Latine vīnum.
- ϝέαρ, Latine ver.
- ϝέσπερος, Latine vesper.
- ϝείκοσι, Latine viginti.
- ϝέτος, Latine vetus.
- ϝόπα, Latine vox. Ex eadem radice ϝειπεῖν et ϝέπος.
- ϝείρω, Latine verbum.
- ϝιδεῖν, Latine videre. Ex eadem radice ϝοῖδα (vīdī) et ϝεῖδος.
- ϝελπίς et ϝέλπομαι, Latine volo et voluptas.
- ϝέννυμι < ϝεσ-νυμι, Latine vestis.
- ϝέργον, Germanice Werk aut Anglice work. Ex eadem radice ϝέρδω.
etc.
Alia verba consonantibus σϝ incipiebantː
- σϝέ, σϝοι, σϝόςː Latine se, suus (pronomen reflexivum).
- σϝηδύςː Latine suavis.
- σϝῆθος, Latine suesco/suetus.
etc.
Remove ads
Notae
Plura legere si cupis
Nexus externi
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads
