Oxygenium
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Oxygenium,[1][2][3][4][5][6][7][8][9][10][11] sive oxygenum,[12][13][14][15][16][17][18][19][20][21] (a Graeco ὀξύς 'acutus, acer, acidus' + γίγνομαι 'gigno', nam olim putabatur oxygenium proprium acidis esse), O abbreviatum, est octavum in systemate periodico elementum chemicum, in capite turmae chalcogeniorum positum.
Sunt oxygenii isotopia stabilia tria:
- 816O octo neutrona in nucleo habens. 99,8 partes centesimas oxygenii hoc isotopium continet.
- 817O novem neutrona in nucleo habens.
- 818O decem neutrona in nucleo habens.
Oxygenium est statu solito gas, liquidum sub 90,19 K fit, solidum sub 54,75 K.
Elementum purum in duabus formis stat: oxygenium O2 et ozonum O3 (Graece ὄζον "olens"), quod est valde venenosum.
Oxida sunt substantiae ex oxygenio et elemento alio factae, exempli gratia monoxidum carbonii CO, oxidum calcii CaO, oxidum ferri Fe2O3 et oxidum hydrogenii H2O, quod est aqua.

Remove ads
Notae
Nexus interni
- Atmosphaera telluris
- Composita oxygenii(en)
- Examen Winkler oxygenii soluti(en)
- Hypoxia (medicina)
- Photosynthesis
- Iosephus Priestley
- Sensor oxygenii(en)
Nexus externi
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads


