Map Graph

Areopagus

Areopagus est magnum saxum ad boreoccidentem Acropolis Athenarum Graeciae in altum prominens. Quod temporibus classicis pro tribunali ad deliberatum homicidium iudicandum fuit. Ares deus, ut fabula a maioribus posteris tradita affirmat, hic a deis iudicatus est ob Halirrhothium filium Posidonis necatum, quod commune mythi aetiologici exemplum ab investigatoribus gentiliciorum morum aestimatur. Ibidem Orestes et Eumenides Athena praesidente ab optimis Atheniensium civibus in arce ab Amazonibus olim munita diiudicati esse narrabantur, quae Areopagi tribunalis creatio mythica fuit. Ita narrabat Aeschylus, Euripides vero et Demosthenes duodecim deos Olympios iudices in hac eadem lite fuisse adfirmabant.

Read article
Fasciculus:Areopagus_hill.jpgFasciculus:Ariospagos.jpgFasciculus:20101024_Acropolis_panoramic_view_from_Areopagus_hill_Athens_Greece.jpg