Aedificium Civitatis Imperialis
From Wikipedia, the free encyclopedia
Aedificium Civitatis Imperialis[1] (Anglice: Empire State Building) est aedificium modo artis deco designato, centum duo tabulationes habens, Novi Eboraci in urbe apud decussationem Quinti Xysti et Viae Tricesimae Quartae Occidentalis situm. Nomen ex nomine Novi Eboraci civitatis per ludibrium dato deducitur, quod Anglice est Empire State seu Latine 'Civitas Imperialis'. Plus quam quadraginta annos, a confectione anno 1931 ad aedificationem septentrionalis Sedis Mundi Mercatus turris anno 1972, Aedificium Civitatis Imperialis fuit altissimum orbis terrarum aedificium. Post impetum diei 11 Septembris 2001, qui partes Sedis Mundi Mercatus delevit, Aedificium Civitatis Imperialis iterum est altissimum Urbis Novi Eboraci aedificium.