Amaryllidoideae
taxon (Plantae: Asparagales: Amaryllidaceae) / From Wikipedia, the free encyclopedia
Amaryllidoideae sunt subfamilia plantarum florentium quae ex genere Amaryllidae appellatur. Pars est familiae Amaryllidacearum ordinis Asparagalium. Systema APG III, recentissima APG classificatio, Amaryllidaceas sensu lato adspicit, gregem cui tunc sunt tres subfamiliae, quarum una est Amaryllidoideae (olim familia Amaryllidacearum) aliaeque Allioideae (olim familia Alliacearum) et Agapanthoideae (olim familia Agapanthacearum).[1] Subfamilia in circa sexaginta generibus consistit, quibus sunt plus quam octingentae species et distributio cosmopolita.[2]
Amaryllidoideae sunt herbaceae planta florentes perennes, quibus usitate sunt bulbi (nonnullae sunt rhizomatae). Folia succulenta ordinantur in duabus columnis rectis, et flores sunt magni.[2]