Animi habitus
From Wikipedia, the free encyclopedia
Animi motus[1] in psychologia est status animi motuum. Contra animi motus, sensus, et affectus, animi habitus sunt minus certi, minus acri, minus a singulari stimulo vel eventu provocati vel instantiati. Animi habitibus plerumque est valentia aut positiva aut negativa, ut homines animi habitus bonos animique habitus malos plerumque describunt
Animi motus etiam a temperamento et proprietatibus personalitatis variat, rebus quae paulo longius persistunt. Nihilominus, proprietates personalitatis, sicut optimismus et neuroticismus, certa animi habitus genera indicant. Diutinae animi habitus perturbationes, sicut depressio clinica et morbus bipolaris, morbi animorum habitus putantur. Animi motus est status internus, subiectivus, sed saepe ex statu corporis aliisque moribus colligi potest. "In animi habitum mitti possumus per eventum improvisum, a felicitate amici iterum visi ad iram proditionis a socio cognitae. Tantummodo animi habitum intrare possumus."[2][3]
Investigationes monstrant animi habitum rationem qua homines praeconia mercatoria percipiunt afficere posse.[4][5] Animi habitus praeterea cum genere interagit in datis ab emptoribus percipiendis.[5]