Caesar Franck
From Wikipedia, the free encyclopedia
Caesar Franck (Leodici, 10 Decembris 1822–Lutetiae, 8 Novembris 1890) fuit compositor, clavilista, organista, musicaeque professor Nederlandicus-Belgicus-Francicus-Germanicus, cuius artificia symphonica, camerata, clavilistica sunt "inter praeclariores in campo confectiones a quoquam musico Francico praebitas."[1]
Obitus: 8 Novembris 1890; Lutetia
Patria: Regnum Belgicum, Belgica, Francia
Nomen nativum: César Auguste Jean Guillaume Hubert Franck
Familia
Memoria
Multos annos fuit titularius Basilicae Sanctae Clothildis Lutetiae organista et magister organi Conservatorii Lutetiae.
Inter sua compositiones sunt symphonia, oratorium De Beatitudinibus, Psyche, Sonata pro violino et clavili, duodecim magna artificia organistica, et Missa tono La Maiore (quae insigne offertorium Panis Angelicus comprehendit).
Inter suos discipulos fuerunt Vincentius D'Indy (qui librum de eius vita, rebus gestis, operibusque musicis scripsit) et Ludovicus Vierne.
Tramine stratario obtritus obiit.