Carolus Dickens
From Wikipedia, the free encyclopedia
Carolus Ioannes Huffam Dickens (humili loco in Portu Magno comitatus Hantoniae die 7 Februarii 1812 natus; mortuus in Gad's Hill Cantii die 9 Iunii 1870) fuit scriptor Anglicus, commune maximus mythistoriarum scriptor Aevi Victoriani habitus, qui nonnullas litterarum Anglicarum mythistorias et personas insignissimas excogitavit.[1] Sua opera, Dickens iam vivus, gloriam acceperunt, et populo gratissima hodie manent. Solum autem saeculo vicensimo, critici virique docti eius ingenium praeclarum omnino noverunt.