Crateuas
medicus / From Wikipedia, the free encyclopedia
Crateuas vel Cratevas (litteris Graecis Κρατεύας), qui saeculo I a.C.n. ineunte floruit, fuit medicus apud aulam regis Pontici Mithridatis Eupatoris atque auctor herbarii imaginibus illustrati antiquissimi, titulo Ῥιζοτομικόν[1] seu "De eis quae eradicantur", in libros ad minimum tres divisi.[2] Operum eius fragmenta tantum nobis servantur. Saepe a Dioscoride De materia medica, nonnunquam a Plinio in Naturali historia citatur. Fragmenta insuper aliqua in appendice reperiuntur codicis Aniciae Iulianae.