Cutis anserina
From Wikipedia, the free encyclopedia
Cutis anserina[1] consistit in plurimis minimisque super cutem apud pilorum radices dispersis tumoribus, qui homini frigescenti vel animo commoto sicut formidonem timoremve sentienti non consulto crescunt. Reflexus, qui cutem anserinam efficit, dicitur horripilatio, piloerectio, et reflexus pilomotoricus. Incidit cutis anserina non solum hominibus sed etiam multis mammalibus; egregium horripilationis exemplum est hystrix, quae territa spinas erigit.