Electricitas
From Wikipedia, the free encyclopedia
Electricitas[1][2][3] vel electrismus[4] (ex nomine ēlectri, ex Graeco ἤλεκτρον) est scientia, ars ingeniaria, technologia, et res physicae quae de praesentia fluxu onerisque electrici consequuntur. Qui effectus multas facile agnitas res, sicut fulmen, electricitatem staticam, campos electromagneticos, inductionem electromagneticam, et fluxum oneris electrici in filo electrico efficit. Praeterea, electricitas creationem et receptionem radiationis electromagneticae sicut undae radiophonicae sinit.
In usu autem vulgari, nomen electricitatis multis physicae effectibus satis prodest. Vide praecipue:
- Onus electricum
- Fluxio electrica
- Campus electricus
- Electromagnetismus
- Potentiale electricum