Estoire de Eracles
From Wikipedia, the free encyclopedia
L'estoire de Eracles empereur et la conqueste de la terre d'Outremer est versio Francogallica operis Historia rerum in partibus transmarinis gestarum, a Willelmo Tyrensi Latine scripti. Res gestas narrat regni Hierosolymitani, principatus Antiochiae, Orientisque totius inter annos 1097 et 1184. Huic versioni, saeculo XIII ineunte compositae, in multis libris manuscriptis continuatio additur: res enim annorum 1184-1232 e Chronicis Francogallicis, Ernoul et Bernardo thesaurario attributis, sumptae sunt et variis modis refectae. Exstat et alia continuatio quae usque ad annum 1261 extenditur.
Titulus inopinatus L'estoire de Eracles empereur e primis verbis historiae Willelmi Tyrensis derivatur, qui brevissime Syriam et Palaestinam tempore Heraclii ab Imperio Byzantino amissas refert.