Eubalaena
From Wikipedia, the free encyclopedia
Eubalaena est genus cetaceorum quod tris magnorum balaenarum species comprehendit, quae sunt Eubalaena glacialis (balaena Atlanticae Septentrionalis), Eubalaena japonica (balaena Pacifici Septentrionalis et Iaponiae), et Eubalaena australis (balaena Oceani Australis). Cum Balaena mysticeto digeruntur in familiam Balaenidarum parvordinis Mysticetorum. Eubalaenis sunt corpora rotunda, rostra arcuata, foramina sufflationis V-formia, et cutis cinerea vel nigra. Earum proprietas distincta est cutis aspera in capite, quae alba propter parasitismum crustaceorum familiae Cyamidarum videtur.
Ordo : Artiodactyla
Infraordo : Cetacea
Parvordo : Mysticeti
Familia : Balaenidae
Genus : Eubalaena
Eubalaenae plerumque usque ad plus quam 18 metra longae crescunt; maxima quidem nota erat 19.8 metra longa.[1] Eubalaenae sunt balaenae robustissimae, quae 100 ST? vel plus pondere sunt. Maximae 20.7 metra longae et usque ad 135ā000 chiliogrammata pondere sunt,[2] vel fortasse 21.3 metra.[3] Ob earum amplitudinem insigniter graviores aliis balaenis eiusdem vel adeo maioris longitudinis sunt, sicut Megaptera novaeangliae, Eschrichtius robustus, Physeter macrocephalus, et adeo Balaenoptera physalus. Eubalaenae re vera solum post Balaenopteram musculus per massam corpoream in numero habentur.