Genus conchatum
From Wikipedia, the free encyclopedia
Genus conchatum[1] est motus ratiove artis multiplex quae linguis vernaculis multis rococo vocatur.
Etymologia ducitur a lingua Francogallica, nempe a verbis roc, rocaille, quae saxosa significant. Revera in Francia istud genus natum est, quod evolutionem a genere Baroco duxit. Propriae sunt formae ornamentalissimae et volutarum dilectio. Videtur in architectura, in supellectilibus, in artificiis minutis, in pictura.