Incunabula
From Wikipedia, the free encyclopedia
Incunabula[1] sunt libri qui ab inventa arte typographica (circa 1450) usque ad annum 1500 exeuntem typis metallicis expressi sunt. Haec divisio non tam ad codicologiam vel historiam librorum spectat (nihil enim libri anni 1500 a libris anni 1501 differunt !), immo potius ad mercatum et collectorum studia quibus libri saeculi quinti decimi pretiosiores videntur esse.[2] Nihilominus ob hoc ipsum, iam ab octavo decimo saeculo, incunabula diligentius quam ceteri libri recenseri describique coeperunt: sunt bibliographiae et bibliothecarum catalogi incunabulis dediti.