![cover image](https://wikiwandv2-19431.kxcdn.com/_next/image?url=https://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/9/93/Bestek.jpg/640px-Bestek.jpg&w=640&q=50)
Instrumenta escaria
From Wikipedia, the free encyclopedia
Instrumenta escaria[1] sunt instrumenta quae ad cibum coquendum, tractandum nec non edendum adhibentur, sicut furcae, cultri, cochlearia, patinae, scutellae, ollae, sartagines.
![Thumb image](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/9/93/Bestek.jpg/640px-Bestek.jpg)
Instrumenta escaria iuxta diversos cultus humanos atque vitae condiciones et fabricantur et veneunt et adhibentur. Saeculo vicesimo etiam genera instrumentorum escariorum – ea sane quae in ignis contactu non sint ponenda – in forma instrumentorum viliorum ex materiis plasticis aut chartaceis factorum atque ad unum vel paucos usus destinatorum divulgata sunt.