Ioannes Cottonus (clericus)
From Wikipedia, the free encyclopedia
Ioannes Cottonus, litteris suae aetatis Johannes Cottonus[1] (4 Decembris 1585ā23 Decembris 1652), fuit clericus in Anglia et Nova Anglia colonica, et apud plurimos relatus fuit praestans Colonia Sinus Massachusettensium minister et theologus. Post quinque annos studii in Collegio Trinitatis Cantabrigiae, novemque annos in Collegio Emmanuelis Cantabrigiae, famam eruditi et praedicatoris egregii iam ceperat cum munus clerici Ecclesiae Anglicanae in Templo Sancti Botolphi Bostoniae in Lincolniensi Comitatu anno 1612 reciperet. Puritanus autem abolere volebat ritus et vestimenta ecclesiastica cum Ecclesia Anglicana consociata, et modo simpliciore et plus consensuali praedicare. Quamquam credidit opus esse ecclesiae correctionibus maioribus, tamen se ab ea constanter non separavit, quia maluit eam intrinsecus mutare. Cum multi clerici ab eorum suggestibus ob usus puritanos amoverentur, viguit Cottonus in Templo Sancti Botolphis paene viginti annos, praecipue ob magistratus faventis, episcopos lenes, et suum gestum pacificum et clementem. Usque autem ad 1632, ecclesia Anglicana magis atque magis vexabat clericos qui se ad strictiores usus liturgicos non accommodabant, et Cottonus latere coactus est. Proximo anno ipse et uxor navi ad Novam Angliam vecti sunt.
Cottonus, mox in Massachusetta clericus magnopere expetitus, alter templi Bostoniensis pastor mox creatus est, ministerium cum Ioanne Wilson communicans. Primis mensibus sex, pluras conversiones religiosas generavit quam priore anno. Cottonus anno 1635 se in relegatione Rogerii Williams vix implicavit, sed Williams Cottonum culpavit ob multum ex eius molestiis. Cottonus mox se in controversia Antinomiana implicavit, cum nonnulli adsectatores suae theologiae gratiae liberae, insignissime Anna Hutchinsonia, alios clericos in colonia reprehendere inciperet. Cottonus, cum suis adsectatoribus per multum controversiae suffragari soleret, solum prope eius finem sentire coepit multos ex eis positiones theologicas tenere quae procul extra praecipuum orthodoxiae Puritanae flumen erant, et quas non condonavit.
Controversia autem confecta, Cottonus feroces aliorum clericorum animos mollivit, et in templo Bostoniensi iam praedicare solebat usque ad mortem. Magna pars nisus per suum curriculum posterius administrationi ecclesiarum Novae Angliae dicata est, et ipse fuit qui nomen Congregationalismi huic generi formulae ecclesiasticae dedit. Decennio 165 ineunte, cum Puritani in Anglia ob Bellum civile Anglicum conflans potestatem politicam adipisci coeperent, novum formulae genus pro Ecclesia Anglicana determinabatur, et Cottonus epistulas librosque multos "Viam Novae Angliae" adiuvantis protulit. Ad ultimum, per Coetum Vestmonasteriensem anno 1643, Presbyterianismus forma administrationis electus est, sed Cottonus proelia vocabulorum cum quibusdam Presbyterianis egregiis de hac re iam fecit. Ipse senescens rebus novandis magis magisque abhorruit, et non solum habitum separationis Rogerii Williams contra dixit, sed etiam punitionem severam approbavit, morte non excepta, hominum quos hereticos existimavit, inter quos Samuel Gorton. Cottonus, eruditus, avidus epistularum scriptor, et multorum librorum auctor, "primus motor" inter clericos Novae Angliae diu habebatur. Mortuus est 23 Decembris 1652, aetatis suae 67, post aegritudinem unius mensis. Cottonus Matherus nepos egregius minister et rerum gestarum scriptor Novae Angliae fuit.