Michael Jackson
From Wikipedia, the free encyclopedia
Michael Iosephus Jackson, usitate Michael Jackson Anglice dictus (natus Gariae in urbe Indianae die 29 Augusti 1958; mortuus Angelopoli die 25 Iunii 2009), fuit artifex prodiens cantandi, saltandi, agendi causa. Qui rex musicae popularis[1] vulgo appellatus, unus ex culturalibus saeculi vicensimi personis magni momenti a nonnullis animadversoribus habetur. Per curriculum vitae decenniorum quattuor, propter musicam, saltationem, modamque novatas, cum quidem eius vita privata, fuit acroama omnino in cultura populari agnotum. Auctores multorum generum artis movit; fecitque in scaenis pelliculisque videographicis ut implicati motus gestusque saltatorii, sicut incessus lunaris (cui nomen dedit) et robotum, ad commune iudicium accommodarentur. Plurima summi gradus praemia musica ipsi concessa sunt. Thriller, eius album musicum anno 1982 editum, maxime in toto orbe terrarum venditum etiamnunc manet.
Obitus: 25 Iunii 2009; Angelopolis
Patria: Civitates Foederatae Americae
Nomen nativum: Michael Joseph Jackson
Familia
Coniunx: Lisa Marie Presley, Debbie Rowe
Proles: Prince Jackson, Paris Jackson, Blanket Jackson
Familia: Jackson family
Memoria