Miseria
From Wikipedia, the free encyclopedia
Miseria, sive angor, sensu lato[1] experientia iniucunditatis fastidiique cum perceptione inuriae aut minationis inuriae in homine solo esse potest.[2] Miseria est elementum fundamentale quod ex negativa phaenomenonum affectuum valentia psychologica constat. Contrarium miseriae voluptas vel felicitas saepissime habetur.
Miseria in binas classes saepe digeritur, quae sunt corporis[3] et mentis.[4] Miseriae sunt varii vehementiae gradus, a mitissimis ad intolerabiliores. Diurnitas et crebritas vehementiam plerumque duplicant. Opiniones de miseria late variant, in ipso patiente atque in aliis hominibus, secundum gradum per quem angor habeatur evitabilis aut inevitabilis, utilis aut inutilis, meritus aut immeritus.
Miseria in vita entitatum sensilium variis modis fit, saepe animum mirifice movens. Qua pro causa, multae provinciae actionis humanae varias miseriae proprietates tractare solent, inter quas esse possunt ingenium miseriae propriae, eius rationes, eius origo, eius significatio cognatique mores personales, sociales, culturales,[5] atque eius remedia, administratio, abhibitiones.