![cover image](https://wikiwandv2-19431.kxcdn.com/_next/image?url=https://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/c/c4/Tripe_%25C3%25A0_la_mode_de_Caen_2.jpg/640px-Tripe_%25C3%25A0_la_mode_de_Caen_2.jpg&w=640&q=50)
Omasa modo Cadomensi
ferculum / From Wikipedia, the free encyclopedia
Omasa vel media Latinitate trippae modo Cadomensi,[1] Francogallice tripes à la mode de Caen, sunt potagium ex omasis quattuor bubulis pedeque bubulo e pomaceo coctum. Cadomi in urbe inventum esse censetur; in Normannia saepe infertur.
![Thumb image](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/c/c4/Tripe_%C3%A0_la_mode_de_Caen_2.jpg/640px-Tripe_%C3%A0_la_mode_de_Caen_2.jpg)
Nomen "omasorum modo Cadomensi" annis 1820 iam celebrabatur;[2] tripes à la mode de Caen in enumeratione deliciarum Normannicarum anno 1828 recitantur.[3] Boeuf à la mode et tripes à la mode de Caen in taberna prope Lutetiam mandari anno 1839 finguntur:[4] ergo iam extra Normanniam innotuebant; anno 1850 Bescherelle lexicographus hoc nomen (praeter alia fercula omnia) sicut exemplum verbi Tripes citavit.[5] Medicus quidam anno 1856 parationem tripes à la mode de Caen curiose descripsit, singulum ferculorum de intestinis exemplum, atque "alimentum grave, aegre digestibile" censuit.[6] Omasa Cadomensia apud omnes orbis terrarum habitantes anno 1889 gratia Expositionis universalis Lutetiae habitae celebrata sunt.[7]
![Thumb image](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/1/14/117_rue_de_Temple_publicite_c_1880.jpg/320px-117_rue_de_Temple_publicite_c_1880.jpg)
Saeculo XIX ineunte Normanni hoc ferculum praeter omnia iactitavisse feruntur "quippe qui Romanos Graecosque necnon deos antiquos aemulabant".[3] Cibos proprios urbanos medio saeculo XIX enumeravit Gustavus Le Vavasseur poëta Normannus:
- Nos villes du terroir normand
- Ont chacune, aux yeux du gourmand,
- Leurs types:
- Rouen va son sucre croquant,
- Vire a ses andouilles
- Et Caen ses tripes
("Urbs quaeque nostra terrae Normannae oculis ganeonum insigne suum habet: Rotomagus saccharum suum ruminat; Vira andullias, Cadomum trippas habet").[8] Idem in mythistoria regionali descriptionem hospitii ganeaeque, ubi omasa inferri solebant, dedit.[9] Amatores omasa optimo modo cocta popinas selectas frequentabant inter quas Jouanne Aîné ad Batignolles, Pharamond prope Halas Parisienses, tertiam sine nomine ad viam veterem Templi florentem.[10] Sed erant in Normannia, erant etiam Lutetiae qui non appetebant: inter quos fortasse Aemilius Zola, qui in mythistoria L'Assommoir "viscerum verum acervum porcinorum" evocans, "ita" confessus est "amatores omasorum modo Cadomensi se satisfacere potebant".[11] Nonnulli etiam recentius rationem huius celebritatis nesciunt.[12]
![Thumb image](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/2/21/Jouanne_Tripes_publicite_c_1910.jpg/220px-Jouanne_Tripes_publicite_c_1910.jpg)
De origine et historia ante annum 1823 pauca scimus nisi quod ubique omni aevo usus nutritivus viscerum animalium necessitatur. Historiam requisivit anno 1893 scriptor anonymus apud L'Intermédiaire;[13] cui responsor anonymus nihil praebuit nisi quod Anscharius Bernadotte, futurus Suecorum rex, anno circiter 1815 versum Latinum de diaeta discipulorum lycei Ludovici Magni Parisiensis ad murum inscripserit:
- Hic vivitur trippis, lentillis atque carottis.[7]
Sed iam antea in eisdem libellis Radulphus Aubé anecdotum tradidit coquum primum, qui omasa modo Cadomensi proposuisset, Gulielmum Benoist fuisse, thermopolam iuxta curiam municipalem Cadomensem olim mercantem. Pseudohistoria omasorum Cadomensium plena, recentissime confecta, Gulielmum conquisitorem saeculo XI monachumque "Sidonium Benoît" saeculo XIV implicat.[14]