Proteina
quodlibet e permultis compositis organicis molecularum polymericarum acidorum aminicorum / From Wikipedia, the free encyclopedia
Proteina[1][2][3][4][5] (-ae, f.) vel polypeptidis[6] (-is, n., nom. pl. -ia) est quodlibet e permultis compositis organicis molecularum polymericarum acidorum aminicorum (F.Ch.: H3N-CH-COO-) modo quinquaginta (et plura quaelibet) vinculis peptidicis confectis.
Vinculum peptidicum oritur, cum radicalis hydrogenicus aminicus (-H) se radicali hydroxyllico (OH) aquam excludens iungit; vide figuram infra.
H O H R' O | // | | // H3N - C - C - N - C - C - O + H2O | | R H
Proteinae in cellulis duobus muneribus (structuralibus agentibusve catalyticis) funguntur. Quamobrem maxime necessariae sunt proteinae vitae. Varietas proteinarum est ex ordine radicalium aminicorum in catena peptidica, et quantitate uniuscuiusque horum radicalium. Ergo, omnis cellula suo RNA et DNA utitur ut bene suas res gerat et DNA duplicationis vi se perpetuet.
Proteinae, quae cum cellulis corpusculisve aliis per agglutinationem aggregunt, agglutininae nominantur.