Scientia (declarativa)
From Wikipedia, the free encyclopedia
Scientia sensu latissimo omne quod scimus aut scire possumus complectitur: omnes scientias rationales, artes, experientias, cogitationes, sollertias. Etiamsi non sit una in qua omnes consentiant scientiae definitio, constat scientiam
- plerumque declarativam esse sive de re quadam esse
- ea omnia quae intellegere possumus comprehendere
- saepe (attamen non semper) experientia nasci.
Vide etiam paginam discretivam: Scientia.
Philosophi a sententia Platonis proficiscuntur: scientiam esse opinionem rectam cum scientia differentiae.[1]
Epistemologia scientiam ex omnibus partibus pertractat.