Sermo vulgaris Latinus
From Wikipedia, the free encyclopedia
Sermo vulgaris Latinus,[1][2] vel plebeius sermo,[3] est sermo cottidianus[4] et quaelibet ex humilioribus linguae Latinae dialectis et sociolectis ex quibus linguae Romanicae evolutae sunt. Distinctio ab auctoribus saeculi I a.C.n. recognita est.[5] Huic sermoni, quia noncanonicus erat, non fuit orthographia regularis. Omnia Reipublicae Imperiique Romani opera litteris scripta sermone classico utebantur, perpaucis operibus exceptis, insigniter partibus Satyricon Petronii Arbitri.
More information Usus ...
Sermo vulgaris Latinus | ||
---|---|---|
Taxinomia: | lingua Indoeuropaea e familia Italica | |
Status: | status popularis linguae Latinae | |
Sigla: | 1 —, 2 —, 3 — | |
Usus | ||
Aevum: | saec. 2 a.C.n. – 8 p.C.n. | |
Situs: | Roma et Imperium Romanum | |
Litterae: | Litterae vulgares Latinae | |
Scriptura: | Abecedarium Latinum | |
Close