Statismus
From Wikipedia, the free encyclopedia
Statismus[1] est sententia in politica, qua rectioni (civitati) administratio oeconomica aut socialis, aut ambae, aliquem ad modum auctoritatis sit gubernanda.[2][3][4][5] Statismus in effectu anarchismo adversatur,[2][3][4][5] et multas formas capere potest. Minarchistae civitati minimae, quod Anglice night-watchman state dicitur, favent, ut homines a furto, impetibus, violentia, fraude defendantur, re militari, vigilibus, iudiciis (courts) adiuvantibus.[6][7][8][9] Potest quoque fieri ut siphonarii et carcera includantur, inter alias civitatis partes.[6][7][8][9] Totalitariani civitati maximae – immo totali – qui omnia tangat favent.[10][11][12][13][14] Gubernatio limitata, civitas socialis (welfare state), aliaque in territorio medio comprehensionis statismi inveniuntur.[15][16]