Tayassuidae
From Wikipedia, the free encyclopedia
Tayassuidae sunt familia mammalium Mundi Novi magnitudinis mediae et ordinis Artiodactylorum suium similium. Per Americam Mediam et Australem et in meridianis et occidentalibus Americae Septentrionalis regionibus inveniuntur. Adulti maturi plerumque a 90 ad 130 centimetra longi, et a 20 ad 40 chiliogrammata ponderis sunt. Saepe confunduntur[3] cum familia suium quae in Afro-Eurasia orta est, quia nonnullae sues domesticae a colonis Europaeis importatae effugerunt, et earum progenies nunc sues ferae in multis Civitatum Foederatarum regionibus sunt.[4]
Tayassuidae sunt animalia socialia, quae in gregibus magnis parvisque conveniunt. Radicibus, larvis subterraneis, graminibus, fructibus, insectis, animalibus parvis, aliisque cibis vescuntur. Odoribus sese agnoscere possunt. In quoque grege plerumque sunt a sex ad novem animalia.[5]
Ultimi tayassuidarum aliorumque ungulatorum digitis paribus progenitores communes erant animalia aliquantulum suiformia quae abhinc annorum 50 milliones vivebant. Tayassuidae sese in Europa abhinc annorum 30 milliones evolvebant et per multas orbis terrarum terras extendebantur. In Mundo Vetere, exstinctae factae sunt, sed in America Septentrionali vigebant. In Americam Australem abhinc annorum tres milliones fere extendebantur. Mayae greges tayassuidarum tenebant, quibus in ritibus et cibo utebantur.[6] Homines in multis culturis et civitatibus tayassuidas in fundis alitas pro cibo atque in domibus pro animalibus dilectis habent.[7]