Tractum periegeticum
From Wikipedia, the free encyclopedia
Tractum periegeticum,[1] vel fortasse currus periegeticus,[1][2] est vehiculum viarium, quod ad locum somnum praebentem trahitur ac tentorio commodius et tutius est, quamquam tentoria periegetica fiunt et venumdantur.[3][4] Tractum periegeticum facultatem hominibus dat, ut domum in itinere vel ferias agentes habeant, deversoria vel deversoria vehicularia non petentes, et sinit ut ii degant in locis ubi deversoria absint. In nonnullis autem civitatibus tracta in locis designatis statui debent, ubi mercedes solvendae sunt.
Tracta periegetica et commeatus variant ab exemplaribus fundamentalibus, quae vix plus quam tentorium super rotas esse possunt, ad exemplaria conclavia continentes, supellectibus, apparatibus, et armis domesticis praedita. Praecipue in America Septentrionali, Europa, Australia, et Nova Zelandia adhibentur, et aliter sunt rarae. In Europa tracta periegetica et commeatus origines habuerunt inter Zingaros et greges actorum, qui in autocurris ab equis tractis plerumque degebant.