Vocalis
From Wikipedia, the free encyclopedia
Vocalis[1] secundum definitionem phoneticam sonus est cuiuslibet linguae articulatae — nam animalium soni nec vocales nec consonantes sunt — in cuius pronuntiatu meatus vocis apertus est ita ut flumen aeris ex pulmonibus efflatum expedite sineque obstructione per os exeat. Natura vocalis praecipue in positione labrorum et linguae consistit. In pronuntiatu autem consonantium et semivocalium aliqua pars aliquaeve partes meatus vocis contrahuntur aut momento clauduntur. In phonologia nucleus syllabae in vocali consistit, contra semivocales et consonantes, quae margines syllabarum sunt.[2]
Vocalis etiam litteram scriptam significat. Sic apud grammaticos antiquos, qui vocales litteras (Graece γράμματα φωνήεντα) appellabant illas, quae per se sine consonantibus pronuntiari possunt, quia per se quasi vocem faciunt, ut a, e, i, o, u, et in Graecis dictionibus etiam y.[3]
Distinguenda autem sunt soni et litterae, quae non semper inter se congruunt. Exempli gratia, in lingua Latina classica vocales [u] et [uː] et consonans approximans (semivocalis) eadem littera V scribebantur. In pronuntiatu Latino classico sunt decem vocalia phonemata indigena, brevia /a ɛ ɪ ɔ ʊ/ et longa /aː eː iː oː uː/, atque duae phonemata ex Graeco sumpta: /y yː/.