Agnus Scythicus
From Wikipedia, the free encyclopedia
Agnus Scythicus,[1] vel agnus vegetabilis,[2] vel agnus tartaricus,[3][4] est fabulosum Mediae Asiae zoophytum, cuius fructus olim putabatur agnus esse,[5] quod animal, ad plantam funiculo umbiculari conexus, terram circa plantam pasceret; omni autem pabulo consumpto, planta et agnus mortui essent.
Fons fabulae est Cibotium barometz, planta vera, filix ordinis Cyathealium, cui erant multa nomina populo grata, inter quae barometz.[6] Imago agni foliis ex parte lanuginosi filicis rhizomatis amotis efficitur. Rhizoma inversum agni lanati similis esse putatur, cruribus a basibus petiolorum secatorum formatis.[7][8]
Nexus interni
- Animal fabulosum
- Anser barnaculosus
- Ovis vegetabilis