Allia Potestas
From Wikipedia, the free encyclopedia
Allia Potestas fuit liberta quae Perusiae inter saecula primum et quartum aerae vulgaris vixit.[1]
Solum noscimus eam inscriptione sepulcrali inventa Romae anno 1912, in qua alteruter amatorum animi corporisque praestantiam mulieris amatae laudat. Polyandriam (certe non sensu legali, sed solum sensu sociologico) Alliae ita describit:
- Haec duo dum vixit iuvenes ita rexit amantes
- exemplo ut fierent similes Pyladisque et Orestae
- una domus capiebat eos unusque et spiritus illis.
Suspicantur Alliam originis Graecae esse et nomen Potestas versionem nominis Graeci Δύναμις esse.[2]