Amber Rudd
politica / From Wikipedia, the free encyclopedia
Amber Rudd (nata die 1 Augusti 1963) est politica Anglica factionis conservativae. Secretaria civica fuit primis ministris Davide Cameron et Theresa May.
Patria: Britanniarum Regnum
Familia
Coniunx: A. A. Gill
Proles: Flora Gill, Alasdair Gill
Londinii nata, apud Collegium Feminarum Cheltenhamense educata, Amber Rudd alumna est universitatis Edinburgensis ubi historiae studuit. Ab anno 2010 legata est apud parlamentum Britannicum pro circulo Hastings and Rye. Secretarius privatus parlamentarius meruit iuxta Georgium Osborne cancellarium. Secretaria civica inferior ab energia a mense Iulio 2014 atque secretaria principalis a die 11 Maii 2015 fuit. Die 14 Iulii 2016, Theresa May nuper ad officium primae ministrae promota, Amber Rudd munus secretariae civicae a rebus internis suscepit.
Annis 1990-1995 uxor fuit diurnarii A. A. Gill cui liberos duos peperit.[1]