Ammonoidea
taxon / From Wikipedia, the free encyclopedia
Ammonoidea sunt subclassis Molluscorum exstinctorum classis Cephalopodorum quae a periodo Devonio inferiori usque in Cretaceum, videlicet ab annorum circiter 400 milies milium ad 66 milies milium a.p. vixerunt.
Haec pagina de molluscis explicat. Si cornu ammonis structura cerebralis quaeris, vide hippocampus (cerebrum).
Nomen huius subclassis e locutione Latina classica et recentiori deducitur. Plinius maior enim in Naturalis historia sua, ad Ammonem deum Aegyptium alludens, fossile Aethiopicum huius classis "Hammonis cornu" nuncupavit.[1] Id nomen pluralizatum, Ammonis cornua, a naturalistis ante-Linnaeanis adhiberi solebat.