Aqua Virgo
From Wikipedia, the free encyclopedia
Aqua Virgo fuit aquae ductus quo per Romam urbem, et praecipue Campum Martium, aqua dulcis et frigida diffluebat. Aqua Virgo iussu Augusti principis et cura M. Agrippae die 9 Iunii 19 a.C.n. perfecta est[1] et postea ab imperatore Claudio refecta. Hic aquae ductus, iussu papae Nicolai V restitutus, etiam hodie usitatus est sub nomine Acqua Vergine Antica.
More information Confectum seu sacratum:, Patronus: ...
Cursus aquae ductús colore rubro pictus Aquae ductus urbis Romae | |
Confectum seu sacratum: | 9 Iunii 19 a.C.n. |
---|---|
Patronus: | M. Agrippa |
Terminus: | Castellum regione IX |
Close
Monumentum fontanae eius aquaeductus, quod quondam in aula aedium (numero 9) in foro Hispaniae collocatum erat, hodie non iam exstat. Ei inscriptum erat: QUI VIRGINEAM BIBUNT LAUDENT AGRIPPAM.[2] Quo aquae ductu suis impensis aedificato Marcus Agrippa in primis gloriabatur : nam quibusdam de penuria vini querentibus respondisse dicitur se satis ample providisse ne Romani siti perirent[3].