From Wikipedia, the free encyclopedia
Aquae cadentes Niagarenses,[1][2] vel Niagarae cataracta[3][4] (Anglice Niagara Falls; Francogallice Chutes du Niagara), sunt trium aquarum cadentium grex, in meridianis Angustiis Niagarensibus iacentes, fines provinciae Ontarionis in Canada et civitatis Novi Eboraci in Civitatibus Foederatis coniungunt. Aquae cadentes Soleae (Horseshoe Falls), maximae ex quibus, etiam aquae cadentes Canadienses appellati, internationales harum civitatum fines coniungunt.[5] Aquae cadentes Americanae et aquae cadentes Flammei, minores, plane intra Civitates Foederatas iacent. Aquae cadentes Flammei ab aquis cadentibus Soleae ab Insula Caprina et ab aquis cadentibus Americanis a Luna Insula separantur, ambabus insulis in Novo Eboraco omnino patentibus.
Quae aquae cadentes, partes Fluminis Niagarensis ad septentriones una fluentes, ex Lacu Erieo in Lacum Ontarionem defluunt, et maximam proportionem fluendi habent ullius cataractae in America Septentrionali quae plus 50 metra cadit. Maximis peregrinatorum horis diurnis, plus 168 000 metrorum cubicorum aquae quoque minuto cadunt.[6] Aquae cadentes Soleae sunt validissimae aquae cadentes in America Septentrionali, per proportionem fluendi aestimatam.[7] Aquae cadentes Niagarenses pulchritudine naturali clarissimae sunt, atque energiae hydroelectricae magni momenti prosunt. Librare oblectationem, commercium, industriam desilientium aquarum ingeniarios aliosque cataractae administratores e saeculo undevicensimo magnopere tenet.
Aquae cadentes Niagarenses 27 chiliometra ad septentriones et occidentem versus Buffalo Novi Eboraci, et 121 chiliometra ad meridiem et orientem versus Torontonis, inter urbes gemellas Aquas Cadentis Niagarenses Ontarionis et Aquas Cadentis Niagarenses Novi Eboraci iacent. Quae cataracta genita et conformata est cum moles conglaciatae recederent, glaciatione Visconsiniensi (ultimae aetatis glacie) exeunte, et aqua ex Lacubus Magnis, nuper formatis, viam supra et per Escarpamentum Niagarense? ad Oceanum Atlanticum fluens eroderet.
Aquae cadentes Niagarenses artifices ad se tam allicebant ut, secundum Ioannem Howat, fiebant "res populo gratissima, saepissime tractata, maximeque trita, quae in pictura topiaria Europaea et Americana saeculis duodevicensimo et undevicensimo apparuit."[8][9]
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.