Arbiter (ars athletica)
From Wikipedia, the free encyclopedia
Arbiter[1][2][3] sive plenius ludi arbiter[4] in generibus athleticis binarum gregum est, qui ludum iudicat curatque, ut legibus cuiusque ludi oboediatur. Saepe multi arbitres ludum observant; quorum plerumque unus est arbiter principalis, sicut verbi causa in pediludio et alsulegia glaciali, et alii ei adiuvantur. Munus arbitrum in multis generibus athleticis bipartitum est: ipsum ludum gubernant (initium et exitum ludi monstrant et sic porro), atque lusores peccantes puniunt.
Vestibus aliorum colorum quam alii lusores vestiti sunt, ut melius discernantur.