Arcadia (regio ficticia)
From Wikipedia, the free encyclopedia
Arcadia (Graece Αρκαδία) est quaedam Graeciae regio, quae mirabilis saepe et ad utopiam maxime propria multis poetis visa est. Nam Arcadiam ut locum amoenum describunt, ubi pastores, vere hominibus aetatis aureae comparandi, paene nihil agunt nisi quod dormiunt, amant et cantu inter se certant. Sic Pan, qui et cantor optimus et pastorum deus sit, peculiare numen Arcadiae habetur.[1] Illa Arcadia inveniri potest etiam in picturis quae Et in Arcadia ego nuncupantur, qui titulus sic saepe homines artium visualium periti intepretantur, ut significet ab illa Arcadia, quamvis digna sit quam immortales et in aeternum beati incolae habitent, mortem ipsam (quae ut « ego » in sententia se designat) non abesse.
Vide etiam paginam discretivam: Arcadia (discretiva).