Bellum Syriacum
From Wikipedia, the free encyclopedia
Bellum Syriacum,[1] vel rarius bellum Antiochenum, inter annos 192 usque 188 a.C.n. inter rem publicam Romanam sociosque eius atque Antiochum III regem Seleucidarum gestum est.
More information Annus:, Locus: ...
Bellum Syriacum | |
---|---|
Maris Aegei charta anno fere 192 a.C.n. | |
Annus: | 192–188 a.C.n. |
Locus: | Graecia, Asia Minor |
Fortuna: | Pax Apamena |
Territoriae mutatae: | Regnum Pergamenum Lydiae, Phrygiae, Mysiae, Pisidiae atque Pamphyliae potitum est. Rhodii Cariam Lyciamque obtinuerunt. |
Exercitus | |
Regnum Seleucidarum Foedus Aetolicum Athamania Regnum Cappadociae |
Res publica Romana Foedus Achaicum Pergamum Rhodus Regnum Macedonicum |
Duces | |
Antiochus III Hannibal |
Lucius Aemilius Regillus Scipio Asiaticus Scipio Africanus Philippus V Eumenes II |
Close
Ante quam bellum exarsit, Antiochus iam ex anno 196 a.C.n. per decennium foedera cum sociis icere studuerat, qui se in bello rei publicae inferendo auxilium essent laturi. Bello autem suscepto, mox Romani ingentem victoriam adepti, Antiochum ad pacem ad Apameam componendam coegerunt hac condicione, ut omnibus Asiae Minoris partibus ultra Tauros montes sitis abstineret. Postquam constitutum est regiones partas sociis clientibusque Romanis gubernandas dare Romani totius maris Aegaei dominium sunt assecuti.