Bellum Vietnamiense, etiam bellum Indosinense II et certamen Vietnamiense appellatum, et nunc in ipsa regione pertinente bellum Americanum et bella contra Americanos ad conservandam civitatem,[8] fuit certamen militare aevi Belli Frigidi quod in Paeninsula Indosinensi, praecipue Vietnamia, Laotia, et Cambodia, a 1 Novembris1955 ad casum Saigoniae (hodie Hochiminhopolis) die 30 Aprilis1975 pugnatum est. Hoc certamen Bellum Indosinense I secutum est, pugnatum inter Vietnamiam Septentrionalem, a suis sociis communisticis, et gubernationemVietnamiae Meridianae, a Civitatibus Foederatis et aliis civitatibusanticommunisticis sustentam.[9]Viet Cong, organizatio Frons Liberationis Reipublicae quoque appellata, frons communis Vietnamiensis Meridiana leviter armata et a communistis coacta, bellum plerumque irregulare contra vires anticommunisticas in regione gessit. Praeterea, Exercitus Populorum Vietnamiensisbellum plerumque translaticium ausus est, aliquando cum multis copiis proelia iusta committens. Vires Civitatum Foederatarum et Vietnamiae Meridianaedominationi aeriae et obruentibus armis igniferis ad administrandas effectiones quaerendi et destruendi confisae sunt, inter quas vires terrestriales, bombardamenta, et ictus ex aëre.
More information Dies, Locus ...
Bellum Indosinense II
UH-1D helicopterum a Maj. Bruce P. Crandall conductum per missionem quaerendi et destruendi ascendit.
Civiles Vietnamienses mortui: ~200000–2000000[4] Civiles Cambodienses mortui: 200000–300000*[5][6][7] Civiles Laotiani mortui: ~20000–200000* Summa civilium mortuorum: ~420000–2500000 Summa mortuorum: ~1912846–3992846
* indicat approximationes
Close
Gubernatio Civitatum Foederatarum, pro parte latioris artis inclusionis, Vietnamiam Meridianam adiuvabat, ne communistae victoriam reportarent; gubernatio autem Vietnamiae Septentrionalis et Viet Cong certamen habebantur bellum colonicum, primum contra Franciam gestum, a Civitatibus Foederatis sustentum, et deinde contra Vietnamiam Meridianam, quam civitatem pupalem exsistimabant.[10]Suasores militares Americani in civitatem quae tum erat Indosina Francica anno 1950 advenerunt. Implicatio Civitatum Foederatarum decennio 197 ineunte crescebat, numeris copiarum anno 1961 triplicatis, atque iterum triplicatis anno 1962.[11] Americanae unitates bellandi anno 1965 committi coeperunt. Rationes fines inter civitates transgressae sunt, Laotia et Cambodia magnopere bombardatis. Implicatio Americana apicem anno 1968, tempore Concursus Tet, attigit. Quo facto, terrestres Civitatum Foederatarum copiae secundum consilia Vietnamizatio appellata gradatim revocabantur, sed contra Conventa Pacificatoria Lutetiae, ab omnibus partibus Ianuario 1973 consignata, certamen persistebat.
Finivit militaris Civitatum Foederatarum implicatio die 15 Augusti1973 propter Emendationem Case–Church, partem rogationis a Congressu Civitatum Foederatarum sanctam.[12]Comprehensio Saigoniae ab Exercitu Populi Vietnamiensi Aprili 1975 finem belli significavit, atque insequente anno Vietnamia Septentrionalis et Meridiana in unam dicionem rite redactae sunt. Bellum permultas effecit neces humanas (vide Casus Belli Vietnamiensis). Iudicia numerorum militum Vietnamiensium et civilianorum? interfectorum inter minus quam una milliona[13] et plus quam tres millionae variantur.[14] Fere 200000–300000 Cambodiani,[5][6][7] 20000–200000 Laotiani,[15][16][17][18][19][20] et 58220 bellatores Civitatum Foederatarum in certamine mortui sunt.
Nomina belli
Varia nomina ad certamen adhibita sunt. Bellum Vietnamiense (AngliceVietnam War) est usitata notio in Civitatibus Foederatis; certamen etiam Bellum Indosinense Alterum,Certamen Vietnamiense, et Certamen in Vietnamia appellatur.
Quia sunt multa certamina militaria in regione Indosinensi, hoc certamen saepe ex nomine principalis adversarii appellatur ut ab aliis distinguatur.[21] Ergo, bellum VietnamiceChiến tranh Việt Nam (Bellum Vietnamiense) atque Kháng chiến chống Mỹ (Bellum Americae Resistendae, sensu lato Bellum Americanum) appellatur.[22]
Principales organizationes militares quae bellum gerebant in alio latere Exercitus Respublicae Vietnamiae et militares Civitatum Foederatarum vires, et in alio latere Exercitus Populorum Vietnamiae (etiam Exercitus Vietnamiensis Septentrionalis appellatus), et Viet Cong, rite Frons Nationalis pro Vietnamia Meridiana Liberata, communisticae Vietnamiae Meridianae vires tumultuariae erant.
Scaena usque ad 1949
Francia Indosinamdecennio 186 exeunte vincere coepit, et pacificationem ante 1893 confecit.[23][24][25]Pactio Huế, anno 1884 facta, decennia septem fuit fundamenta dominationis Francicae. Contra homines qui resistebant, notissime Can Vuong ex Phan Dinh Phung, regio hodiernarum civitatum Cambodiae et Vietnamiae ante 1888 facta est coloniaIndosina Francica (Laotia deinde addita).[26] Varii motus Vietnamienses qui dominatui Francico repugnabant illo tempore exsistebant, sicut Viet Nam Quoc Dan Dang, qui seditionem Yen Bai conatum improsperum anno 1930 concitaverunt, sed nulli fuerunt tam felices quam frons communisViệt Minh appellatus, anno 1941 conditus, a Factione Communista Indosinensi temperatus, atque a Civitatibus Foederatis et Factione Nationalista Sinensi subsidiis pecuniae fultus in contentionibus cum imperio Iaponiensi.[27]
Francia his annis a Germanos debellata, regimine Viciacensi Germanorum Nazistarum cliente instaurata, gubernatores Indosinae Francici se ad id regimen submiserunt Iaponensibusque, Germanorum sociis, mense Septembri 1940 Indosinam oppugnantibus, magna parte collaborabant, administrationem harum regionum sub hoc imperio absolventes. Societas ergo Việt Minh, libertatem contra Francicos a principio postulans, contra Iaponenses etiam militabat. Quo tempore Germani e Francia recedere coeperunt, Francici in Indosina manentes se cum regimine libero Francico (duce de Gaulle) coniungere conati sunt. Qua re suspecta Iaponenses a die 9 Martii1945 gubernatores Francicos detinuerunt novumque regimen sibi fidele erexerunt, praeposito imperatore Bảo Đại.
"Facts about the Vietnam Veterans Memorial Collection".nps.gov De primis copiis terrestribus pugnantibus Americanis in Vietnamiam Septentrionalem per Martium 1965 expositis, diserte Regimento Tertio Classiariorum CFA, Divisionis Tertiae Classiariorum, ad Vietnamiam ab Okinawa ad defendendum aeroportum apud Da Nang Vietnamiae missis.
Patrick Heuveline (2001). "The Demographic Analysis of Mortality in Cambodia," in Forced Migration and Mortality, ed. Holly E. Reed et Charles B. Keely (Vasingtoniae: National Academy Press, 2001).
Judith Banister et Paige Johnson (1993). "After the Nightmare: The Population of Cambodia," in Genocide and Democracy in Cambodia: The Khmer Rouge, the United Nations and the International Community, ed. Ben Kiernan (Portu Novo: Yale University Southeast Asia Studies, 1993).
Church, Peter, ed. 2006. A Short History of South-East Asia.
Cooper, Chester L. 1970. The Lost Crusade: America in Vietnam.
Courtwright, David T. 2005. Sky as Frontier: Adventure, Aviation, and Empire. Texas A&M University Press. ISBN 1-58544-419-7.
Demma, Vincent H. 1989. "The U.S. Army in Vietnam." American Military History.
Dennis, Peter, et al. 2008. The Oxford Companion to Australian Military History. Ed. 2a. Melbourni: Oxford University Press Australia & New Zealand. ISBN 978-0-19-551784-2.
Logevall, Fredrik. 2001. The Origins of the Vietnam War. Seminar Studies in History. Longman.
McMahon, Robert J. 1995. Major Problems in the History of the Vietnam War: Documents and Essays.
McNamara, Robert, James Blight, Robert Brigham, Thomas Biersteker, Herbert Schandler. 1999. Argument Without End: In Search of Answers to the Vietnam Tragedy. Public Affairs.
McGibbon, Ian. 2000. The Oxford Companion to New Zealand Military History. Aucopolis: Oxford University Press ISBN 01955837600
McNeill, Ian. 1993. To Long Tan: The Australian Army and the Vietnam War 1950–1966. St Leonards: Allen & Unwin ISBN 1-86373-282-9.
Milne, David. 2008. America's Rasputin: Walt Rostow and the Vietnam War. Hill & Wang.
Moise, Edwin E. 2002. Historical Dictionary of the Vietnam War.
Moïse,Edwin E. 1996. Tonkin Gulf and the escalation of the Vietnam War. UNC Press. ISBN 0-8078-2300-7.